- CALYPSO
- CALYPSOnympha Oceani et Thetidis filia, vel ut aliquibus placet, Atlantis. Regnavit in Ogygia insula, et Ulyssem naufragum hospitalitet suscepit. Ovid. l. 2. Art. Am. v. 125.Ah quoties illum doluit properaere Calypso.Tibull. l. 4. Epigr. 1. v. 77.------ Fecunda Atlantidos arva Calypsus.De ea Homer. in Odyss. Haec de sui nomine insulam in Ionico mari cognominatam tenuit, Lacinio promontorio propinquam. Vel, ut aliis placet, in mari Africo. Pliu. l. 3. c. 10. Ad hanc pervenit Ulysses naufragus, ubi 7. annis detentus est: licet Ovid. l. 4. Pont. sex tantum dicat, Eleg. 10. v. 13.An grave sex annis pulchram fovisse Calypso,Aequoreaeque fuit concubuisse Deae?Hanc Propert. l. 3. Eleg. 11. v. 31. Aeacam vocat,Et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae.Insula quoque eius Aea dicitur Hygino, c. 125. et Melae l. 2. c. 7. Id autem nominis illi, et insulae illius inditum, quia Aeaetae et Circes soror a quibusdam traditur Calypso, uti testatur Tzetzes in Lycophronem. Calypsonis insulam iuxta Puteolos describit Philostratus, l. 8. Nic. Lloydius. Baudrando Calypsus insul distabat. 15. milliar. a Lacinio promontor. in Boream: ubi nunc ostia fluv. Ne-- ethi, in Calabria citeriore versus sinum Tarentinum. Nunc non apparet. Addo, quod inter Niciae Pictoris opera, memoratur Plinio, l. 35. c. 11. Fecit et grandes picturas, in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda. Ididem Calypsus mentio, quae senem et praestigiatorem Theodorum pinxerit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.